The Morien Institute - skywatching through the ages

an image of a meteor flashing through the sky

Image of a 
revolving globe showing current sea levels since the last 
ice age, before which many ancient societies like Atlantis 
flourished all over planet Earth on what are now sunken lands.

Original Latin Classical References to the Druids
used by T. D. Kendrick

text translation service for many worldwide languages

 

Bookmark this page

 Today is  


click here to get this book from amazon.com

The quotations on this page are the Latin originals used by T. D. Kendrick, in his book:

"The Druids - a Study in Keltic Prehistory"

published by Methuen & Co, London, England, 1927:

Cæsar, Caius Julius, "De Bello Gallico", vi, 13, [Transl., H. J. Edwards, 1917, Loeb Library]:

"In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli adhibetur consilio.... Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.

Illirebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur; ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est facinus admissum, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatis aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione in commodi accipiant, neque iis petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.

His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Brittania reperta atque inde in Galliam translata existimatur, et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo discendi causa proficiscuntur."

English text of above

Cæsar, Caius Julius, "De Bello Gallico", vi, 14, [Transl., H. J. Edwards, 1917, Loeb Library]:

"Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibix numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos non nulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur.

Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam effere velint neque eos qui discant litteris confisos minus memoriae studere; quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in suadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt"

English text of above

Cæsar, Caius Julius, "De Bello Gallico", vi, 16, [Transl., H. J. Edwards, 1917, Loeb Library]:

"Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur aut pro victimis homines immolant aut se immolatorus vovent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum, qui in furto aut in lactrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt."

English text of above

Cæsar, Caius Julius, "De Bello Gallico", vi, 18, 1, [Transl., H. J. Edwards, 1917, Loeb Library]:

"Galli se omnes ab Dito patre prognatus praedicant idque ab druidibus proditum dicunt."

English text of above

Cæsar, Caius Julius, "De Bello Gallico", vi, 21, 1, [Transl., H. J. Edwards, 1917, Loeb Library]:

"Germani multum ab hac consuetudine differunt. Namque neque Druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student."

English text of above

 

Cicero, "De Divinatione", I xli, 90, [Transl. Judge Falconer, 1922, Loeb Library]:

"Eaque divinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, quibus ipse Divitiacum Aeduum, hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae rationem quam [xxxxxxxxxxx] Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat."

English text of above

 

Ammianus Marcellinus, xv, 9, 4:

"Drasidae memorant revera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et adluvione fervidi maris sedibus suis expulsos."

English text of above

Ammianus Marcellinus, xv, 9, 8:

"Per haec loca hominibus paulatim excultis viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. Et bardi quidem fortia virorum illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, euhages vero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere conabantur. Inter eos dryaridae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt et depectantes humana pronuntiarunt animas immortales."

English text of above

 

Suetonius, "Claudius", 25:

"Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum civibus sub Augusto interdictam penitus abolevit."

English text of above

 

Pomponius Mela, "De Situ Orbis", iii, 2, 18 and 19:

"Manent vestigia feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant. Habent tamen et facundiam suam, magistrosque sapientiae druidas. Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac siderum, et quid dii velint scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Unum ex his quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas vitamque alteram ad Manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad infernos : erantque qui se in rogos suorum velut una victuri libentur immitterent."

English text of above

 

Lucan , "Pharsalia", i, 450-8:

"Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum
sacrorum, Druidae, positis repetistis ab armis :
solis nosse deos et caeli numina vobis
aut solis nescire datum : nemora alta remotis
incolitis lucis : vobis auctoribus umbrae
non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi
pallida regna petunt : regit idem spiritus artus
orbe alio : longae - canitis si cognita - vitae
mors media est."

English text of above

 

Pliny , "Nat. Hist.", xvi, 249:

"Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. Nihil habent Druidae (ita suos appellant magos) visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. Iam per se roburum eligunt lucos, nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. Enimvero quidquid adnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. Omnia sanantem appellant suo vocabulo.

Sacrificio epulisque rite sub arbore comparatis, duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tum primum vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido id excipitur sago. Tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. Fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena omnia esse remedio. Tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est."

English text of above

Pliny, "Nat. Hist.", xxiv, 103 - 104:

"Similis herbae huic Sabinae est selago appellata. Legitur sine ferro dextra manu per tunicam qua sinistra exuitur velut a furante candida veste vestito pureque lautis nudis pedibus, sacro facto prius quam legatur pane vinoque. Fertur in mappa nova. Hanc contra perniciem omnem habendam prodidere Druidae Gallorum et contra omnia oculorum vitia fumum eius prodesse Iidem samolum herbam nominavere nascentem in umidis, et hanc sinistra manu legi a ieiunis contra morbos suum boumque, nec respicere legentem, nec alibi quam in canali deponere, ibique continere poturis."

English text of above

Pliny, "Nat. Hist.", xxix, 52:

"Praeterea est ovorum genus in magna fama Galliarum omissum Graecis. Angues innumeri aestate convoluti salivis faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerant, anguinum appellatur. Druidae sibilis id dicunt in sublime iactari, sagoque oportere intercipi ne tellurem attingat. Profugere raptorem equo, serpentis enim insequi donec arceantur amnis alicuius interventu. Experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro vinctum. Atque, ut est Magorum sollertis occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent, tanquam congruere operationem eam serpentium, humani sit arbitri. Vidi equidem id ovom mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilaginis, velut acetabulis bracchiorum polypi crebris, insigne Druidis. Ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantae vanitatis ut habentem id in lite in sinu equitem Romanum e Vocontiis a divo Claudio principe interemptum non ob aliud sciam."

English text of above

Pliny, "Nat. Hist.", xxx, 13:

"Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. Namque Tiberi Caesaris principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum medicorumque per senatus-consultum. Quid ego haec commemorem in arte oceanum quoque transgressa et ad naturae inane pervecta? Britannia hodieque eam attonita celebrat tantis caerimoniis ut dedisse Persis videri possit. Adeo ista toto aestimari potest quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum."

English text of above

 

Tacitus, "Annals", xiv, 30 [Transl. Church and Brodribb, 1876, London]:

"Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque, intercursantibus feminis; in modum Furiarum veste ferali, crinibus deiectis faces praeferebant; Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate, aspectus perculere militem, ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. dein cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt. praesidium posthac inpositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri : nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant."

English text of above

Tacitus, "Histories", iv, 54 [Transl.. Church and Brodribb, 1873, London]:

"Captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse imperium : fatali nunc igne signum caelestis irae datum et posessionem rerum humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana Druidae canebant."

English text of above

 

Were Megalithic Structures built as Cosmic Impact Early-Warning Systems?

The Pumpsaint Zodiac Temple - a Landscape Starchart in West Wales

The 6th Century A.D. Dragon/Comet and the European Dark Ages

Nora Chadwick and the Druids | T. D. Kendrick and the Druids

Barddas - the Bardo-Druidic System of the Isle of Britain

The "Hanes Taliesin" - the Charlotte Guest translation

The "Hanes Taliesin" - the D. W. Nash translation

Stanton Drew - circles of wood before stone

Caer Sidi - the key to Druidic Astronomy

The Sacred Druid Library - Ynys Môn

 

Google
  Web The Morien Institute

 

read Owen Morien Morgan's classics

"The Mabin of the Mabinogion"
"Light of Britannia"

the key to the ancient druidic astro-mythology


please take a look at our Ancient Mysteries Bookshoppe for a wide selection of books
that challenge orthodox views of prehistory on every continent

Home | Research Projects | Skywatching | News & New Discoveries | MarketSpace

Marine Archæology News Archive | Astro-Archæology News Archive

all material on this page
Copyright © 1996-2008 The Morien Institute
all rights reserved